Внимание! На сайте Места встречи ведутся работы. Некоторые материалы и сервисы  могут быть временно недоступны! Внимание! На сайте Места встречи ведутся работы. Некоторые материалы и сервисы  могут быть временно недоступны! 

Пожалуй, наиболее подробное описание Храмовой горы под властью крестоносцев принадлежит Иоанну из Вюрцберга. Мы знаем о нем немного – он посетил Святую землю около 1160-1170 гг., а по возвращению написал Описание святой земли (Descriptio terrae sanctae), посвятив его своему другу Дитрику[1]. Оригинальный латинский текст приводится по изданию, подготовленному швейцарским ученым Титом Тоблером (Descriptiones Terrae Sanctae ex saeculo VIII. IX. XII. et XV., Leipzig 1874)[2]. Русский перевод см. здесь.

Jerusalem, gloriosa Judaeae metropolis, juxta philosophos in medio mundi sita est. Regnavit in ea David triginta quatuor annis et dimidio. Est quidem in Jerusalem mons Moria, super quem videns angelum percutientem evaginato gladio, qui populum Dei graviter caedebat, timens, ne in se et in urbem ulcisceretur, quod in populo numerato deliquerat, pronus in terram corruit, vere poenitens graviterque se affligens, a Domino exauditus, veniam meruit. De David ait Dominus: Inveni virum secundum cor meum. In monte Moria, regnante David, florebat area Areuna jebosaei, a quo et ipse David eam emere voluit ad construendam ibidem domum Domini, qnod ab eo misericordiam loco illo consecutus fuerat, eo que angelus Domini ei parcens ibidem restitit. Emit quidem, sed vetitam fuit ei a Domino, ne inde se intromitteret, quia vir sanguinum erat. Ergo quas ad hoc praeparaverat expensas, Salomoni, tilio suo, cui a Domino concedebatur, tradidit, quatenus inde Domino domum construeret.

Et aedificavit rex Salomon in area Domino templum, id est, Bethel, et altare, quod et dedicavit incomparabili sumtu , petens a Domino, quod, quicunque de quocunque consuleret eum in eo, exaudiri mereretur, quod concessum fuit ei a Domino. Ergo domus Domini domus consilii. Illud autem postea pro incontinentia principis et populi, Deo puniente, exspoliavit Nebuchodonosor per Nabuzardam, principem coquorum, tempore Sedeziae regis, ipsumque privatum ab urbe totumque, quod speciosum fulgebat in aede et in urbe, tulit jussitque sibi in Dabjdone praesentari populum. Paulo post quidem Pharao Necliao templum delevit et urbem. Modo vero, ne relatori videatur absurdum auditoriqne taediosum, sub quibus et a quibus restinctiones et destructiones primi, secundi et tertii templi exstiterunt, enumerare, hoc de praesenti Bethel, prout verius queam, tibi, dilecte mi, elucidare conabor. De Bethel vero, sub quo et a quo principe restitutum sit, fere ignoratur. Quidam enim sub Constantino imperiitorc ab Helena, matre sua, reaedilicatum fuisse perhibent pro reverentia sanctae erutis ab ea repertae; alii ob Heraclio imperatore pro reverentia ligni Domini, quod de Perside triumphans retulerat; alii a Justiniano augusto; alii a quodam imperatore Memphis Aegypti pro reverentia allah kebir, id est, summi Dei, quoniam ad ipsum colendum devote ab omni lingua veneratur. Praesens hoc, inquam, templum est, de quo praedicatur, quod in penultimo' octavo die natalis sui puer Jesus circumcisus fuerit. Praeputium ejus in Jerusalem in templo de coelis ab angelo Carolo, magno regi, praesentatum fuit et ab eo delatum in Gallias Aquisgrani, sed postea quidem a Carolo Calvo translatum in Aquitaniam, in pago pictaviensi, apud Carusium in ecclesia, quam sibi in honore salvatoris nostri сonstruxit, et regie bonis amplissimis sub monachali religione locupletavit: quod ex tunc usque modo solemniter ibi asservatur et veneratur.

4. Templum Domioi, traditiones, descriptio templi et adjacentis loci.

Nunc vero eamus ad repraesentationem Domini, adjicientes hoc de circumcisione ejus, quae facta est in templo Domini octavo die, quod ipsa, quamvis in ea camis abscissio depositionem vitiorum in mentibus aliorum significet, tamen, quia ad vetus testamentum pertinet, in eo consummationem accipiens, a modo cessare debeat. Inter sacramenta novi testamenti circumcisio non computatur, nec pertinet ad aliquod septem sigillorum. Sicut jam diximus. Dominus noster Jesus Christus a matre sua in templo est repraesentatus, receptus ab ulnis beati Simeonis spiritu prophetico inferentis: Nunc dimittis servum tuum, Domine, etc. In templo Dominus noster Jesus Christus jam major factus, dum moraretur Jerusalem, etiam duodennis disputabat cum judaeis et docebat eos saepe postea, licet eum odio habuerunt. In templo laudavit munus pauperis, quod in gazophylazium miserat, quia totum, quod habebat, dederat. Super pinnaculum templi, quod reputatur supra latus ciruitus, habens subtus se fenestras, quasi pinnas vel cinnas, statuit Jesum diabolus, et, tertio eum propter baptismum et jejunium tentans, dixit: Si filius Dei es, mitte te deorsum. In templo Domini XI. kalend. decembis dicitur beata virgo Maria, jam trium annorum, oblata fuisse, ut hi versiculi docent ibidem inscripti:

Virginibus septem virgo comitata puellis,

servitura Deo, fuit hic oblata triennis.

Ibi quidem saepe solatium angelicum percepit. Unde versus:

Pascitur angelico virgo ministerio.

XI. kalend. decembris praesentatio beatae Mariae virginis in templo: unde haec dicitur oratio in eodem templo.

Oratio. Deus, qui sanctam Dei genitricem, templum spiritus sancti, post triennium in templo Domini praesentari voluisti, respice ad devotam tibi plebem, et praesta, ut, qui ejus praesentationis festa veneramur, ipsi templum, in quo habitare digneris, efficiamur. Per Dominum etc.

De templo vendentes et ementes ejecit Dominus Jesus Christus, ad cujus rei indicium adhuc in dextra parte templi ostenditur lapis cum magna veneratione luminariorum et ornatus, tamquam pede Domini calcatus et insignitus, quando ipse solus virtute divina tot restitit hominibus eos violenter ejiciendo: qui lapis adjunctus est lapidi, super quem tamquam in altare depingitur Dominus noster oblatus fuisse, ut demonstratur in pictura et superscriptione, quae talis est:

Hic fuit oblatus rex regum virgine natus,

quapropter sanctus locus est hic jure vocatus.

Hic Jacob scalam vidit, construxit et aram.

Hinc locus ornatur, quo sanctus jure vocatur.

Quod vero ibidem in lapide eodem Jacob depingitur caput posuisse, quando dormiens vidit scalam in coelum porrectam, per quam angeli ascenderunt et descenderunt, salva templi reverentia, non verum est: ubi et hic versus appositus est:

Haec tua sit terra Jacob cum prole futura.

Sed hoc non eo loco accidit, sed longe alibi ad Mesopotamiam eunti, scilicet juxta majorem Mahumeriam.

In templo liberavit Dominus noster adulteram ab accusantibus, dicens: Qui sine peccato est etc., qui etiam illis accusatoribus tacentibus et exeuntibus dixit: Mulier, vade in pace, et jam amplius mli peccare. Locus ille repraesentatur in parva crypta ejnstlem templi, ad quam introitus est in sinistra parte templi, et vocatur confessio. In eundem locum dicitur ingressus Zacharias, quando ab angelo de conceptione Johannis est certificatus. Hoc totum indicat pictura et superscriptiones, quae tales sunt:

Angelus ad Zachariam: Ne timeas, Zacharia, exaudita est oratio tua etc.

In superliminari imago Christi: Absolvo gentes sua crimina corde fatentes.

In templo ad altare, quod extra erat sub divo, remotum a templo plus quam per XXII passus, Zacharias, filius Barachiae, martyr occubuit, supra quod in veteri testamento judaei turtures et columbas sacrificare solebant: quod a sasarracenis postea mutatum est in horologium, et adhuc videri potest, et notari, quod plures sarraceni etiam hodie orandi causa ad ipsum, versus meridiem dispositum, ad quem ipsi orare solent, veniunt.

Idem vero templum Domini, miro tabulatu marmoreo intus et exterius a quocunque exstructum, formam habet rotundam decentem, immo circulariter octogonam, id est, octo angulos habentem in circuitu, habens parietem de optimo musivo opere exterius adornatum usque ad medietatem ejus; nam reliqua pars est de mannoreis lapidibus.

Idem paries inferior est continuus, praeterquam quod quatuor ostiis interrumpitur, habens ad orientem ostium unum, cui adjuncta est capella in honore sancti Jacobi consecrata; nam ab ea parte, de tecto templi ipse praecipitatus, pertica fullonis fuit occisus: qui primus pontifex fuit sub novae legis gratia in Jerusalem. Unde et hi versus sunt appositi in eadem capella, in latere parietis:

Jacobus Alphaei, Domini similis faciei,

finit pro Christo, templo depulsus ab isto.

Sic Jacobum justum, praedicantem publice Christum,

plebs mala mulctavit, fullonis pertica stravit.

Hi in circuitu quasi ciborii ejusdem capellae intus et supra continentur:

Jacobus Alphaei, frater Domini nazaraei, piscator vita, vere fuit israelita.

De templi pinna compulsus fraude maligna, ad Christum laetus migravit, vecte peremtus.

Ab aquilone habens ostium unum versus claustrum dominorum, in cujus superliminari plures litterae sarracenicae sunt appositae. Ibidem vero juxta idem ostium est locus illius aquae salubris, de qua propheta: Vidi aquam egredientem de latere etc. In introitu templi versus occidentem, supra vestibulum, Christi imago est, circa quam hoc continetur epigramma: Haec domus mea domus orationis vocabitur. A meridie quoque habet ostium versus aedificium Salomonis. Ab occidente etiam habet ostium versus sepulcbrum Domini, ubi et porta speciosa, per quam Petrus, cum Johanne transiens , respondens pauperi eleemosynam ab eis petenti, cum esset claudus, dixit: Argentum et aurum non est mihi etc. Utrumlibet istonim duorum ostiorum, videlicet ab aquilone et ab occidente, habet sex janu.as modo valvarum conjunctas; nam illud versus meridiem habet quatuor, illud vero ad orientem tantum duas. Quodlibet autem ostiorum pulchrum habet vestibulum.

Haec circa inferiorem parietem; sed in superiore parte ejusdem parietis, scilicet ubi musivum opus optimum appositum est, fenestrae sunt intersertae sic, quod in quolibet de octo lateribus sunt quinque, praeterquam ubi sunt ostia templi, in quibus quatuor tantum continentur fenestrae, et est summa earum triginto sex. Inter istum exteriorem in circuitu parietem et interiores columnas marmoreas et maguas, quae numero sunt duodecim et sustentant illum interiorem et strictiorem et elatiorem et penitus rotundum parietem, qui habet duodecim fenestras, suppositis etiam sibi quatuor quadratis basibus, inter hunc, inquam, et illum sunt sedecim columnae et octo bases cum quadratis lapidibus marmoreis, cum spatio octo passuimi, abhinc et inde sustentantes tectum medium inter exteriorem, latiorem parietem et interiorem, strictiorem, cum pulcherrimis laqueariis supra se etiam juxta tectum locum deambulatorium circumquaque exhibentibus, et habentibus canales plumbeos aquam pluvialem exportantes. Super hunc strictiorem parietem erigitur in altum testudo rotunda, intus depicta, foris plumbo cooperta, cui signum sanctae crucis in supremo a Christianis est appositum, quod sarracenis est valde contrarium, et multi auri sui dispendio vellent esse remotum; nam licet fidem passionis Christi non habeant, tamen hoc templum venerantur, cum in eo creatorem sunm adorent, quod tamen pro idolatria habendum est teste Augustino, qui asserit, idolatriam esse, quidquid fit praeter fidem Christi.

Iu circuitu templi quasi sub tecto extra continetur haec littera in ascensu versus occidentem:

Pax aeterna ab aeterno patre sit huic domui. Benedicta gloria Domini de loco sancto suo.

Versus meridiem:

Bene fundata est domus Domini supra firmam petram. Beati, qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te.

Versus orientem: Vere Dominus est in loco illo, et ego nesciebam. In domo tua. Domine, omnes diccntgloriam.

 Versus septentrionem:

 Templum Domini sanctum est. Dei cultura est. Dei aedificatio est.

 Intus vero in templo in superiori linea per circuitum appositum est in magnis litteris illud responsorium; Audi, Domine, hymnum, cum versu suo: Respice, Domine, etc. In inferiore quoque ambitu cum aureis litteris quidam vereiculi de illo hymno: Urbs beata Jerusalem, continentur appositi.

Idem templum sic decenter compositum et 'exornatum circumquaque habet atrium latum atque planum, conjunctis lapidibus pavimentatum et in circuitu quadratum, ad quod a tribus partibus multis ascenditur gradibus. Est enim idem atrium a qualitate terrae satis artificiose elevatum. Et habet ab oriente in pariete suo latum introitum per quinque arcus quatuor magnis columnis sibi connexos, et hic paries sic patet versus portam auream, per quam Dominus quinto die ante passionem silam, sedens super asinam, solemniter introivit susceptus a pueris hebraeis cum ramis palmarum, laudantibus et dicentibus: Hosanna filio David etc. Quae porta ex divina dispositione, licet postea saepe Jerusalem ab hostibus esset capta et destructa, semper remansit integra. Haec etiam porta, ob reverentiam divini et mystici introitus Domini a Bethania per montem Oliveti Jerusalem ascendentis intus clausa, foris lapidibus obstructa, in nullo tempore patet alicui, nisi in die palmarum, quo omni anno, ob memoriam rei gestae, solemniter aperitur processioni et universo populo peregrinorum sive civium. A patriarcha facto sermone in pede montis Oliveti ad populum, finito eo die officio, itenim clauditur per totum annum ut prius, nisi in exaltatione sanctae crucis, in qua etiam aperitur. Circa eandem portam infra muros celebris sepultura habetur mortuorum.

Idem atrium a meridie habet patulum accessum per tres magnos arcus duabus columnis marmoreis conjunctos, et in eodem latere habet alium accessum priori latiorem. Ab occidente vero versus civitatem pulchrum habet accessum, patens per quatuor arcus tribus columnis marmoreis continuatis. Ab aquilone idem atrium angustatur in parte propter adjunctionem claustri dominorum; in reliquo ejusdem lateris satis pulchram habet latitudinem et accessum. Pulchra quoque et satis ampla planities a meridie et occidenti, aliquantulum etiam versus septentrionem eidem atrio forinsecus adjacet in plano.

Haec descriptio pnaefati templi et adjacentis loci sufficiat; potiori non invidemus.

5. Palatium Salomonis, aedes templariorum, stabulum, hospitium Simeonis justi, Christi incunabula.

In descensu imajoris plateae est porta magna, qua patet introitus in illud latum atrium templi. Ad dextram manum versus meridiem est palatium illud, quod quondam Salomon dicitur exstruxisse, ubi est stabulum mirabile capacitatis tautae, quod plus quam duo millia equorum seu mille et quingenta camelorum possit capere. Juxta idem palatium milites templarii habent plurima adjuncta aedificia magna et ampla, cum exstructione novae et magnae ecclesiae nondum tamen consummatae.

Eadem namque domus multas habet possessiones et infinitos reditus tam in illa terra, quam in aliis partibus. Eleemosynam quidem facit satis magnam in Christi pauperes, sed non in decima parte ejus eleemosynae, quam faciunt hospitales. Eadem domus habet quamplures milites pro tuenda Christianorum terra; sed hi, nescio quo infortunio, sive ex falso, sive ex vero, quoad famae relationem, aspersi sunt perfidiae dolo: quod tamen manifeste probatum est per factum illud apud Damascum cum rege Cunrado.

Juxta aedificia eorundem templarionim, versus orientem, super nmrum civitatis fiiit hospitium justi Simeonis is, in quo saepe beatam Mariam virginem, matrem Domini, hospitalitatis et familiaritatis causa, dicitur recepisse, fovisse et alimenta praebuisse, sicut et ea nocte fecit, quando in sequenti die, videlicet quadragesimo die a natiritate Domini ipsam puerum cum matre sua in templo oblaturus, in ulnis suis ad altare eum retinens et offerens, spiritu prophetico cognoscens, eum illum fore, qui per tot et tanta retro spatia ab antiquis patribus inenarrabili desiderio esset exspectatus, intulit prophetice: Nunc dimittis servum tuum, Domine etc. In eadem domo, modo in ecclesiam transmutata, beatus Simeon sepultus quiescit, ut ille versus ibi appositus indicat. In eadem ecclesia infra in crypta retinentur adhuc et ostendantur cum

magna veneratione Christi de ligno incunabula.


[1]  Возможно, что Дитрик - это то же лицо, что и Теодорик, посетивший святую землю в 1172 г. и тоже оставивший свои записки - Theodericus de locis sanctis, ed. T. Tobler, 1865.

[2]  Отцифровка текста выполнена Гуглом (наши благодарности!) – см. здесь.   При отцифровке в текст закрались небольшие ошибки, какие я заметил – исправил, буду благодарен за замечания.